- MEDOBITHYNI
- MEDOBITHYNIpopuli, de quibus Strabo l. 7. quos pauci veterum commemorant: sed apparet ex duobus Thraciae populis unum esse confectum. De Bithynis satis liquet. Medos autem, h. e. Μέδους per Epsilon gentem esse Thraciae apparet ex hoc ipso libro Strabonis. Maedos vocat Steph. Μαιδοὶ, ἔθνος Θράκης πλησίον Μακεδονίας, ἐκ τούτων μεταβάντες τινὲς ἐις Μακέδονας Μαιδοβίθυνοι ἐκλήθησαν. Ita Herodotus ac Thucydides. Ptol. quoque in Thracia Μαιδικὴν ςτρατηγίαν ponit. Casaub. ad Strab. loc. cit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.